사이트맵 | English | 인트라넷
       
        
 
교황 문헌 < 전체도서목록 < 문헌마당 < 홈
Ad futuram rei memoriam
교황 바오로6세 발표시기 1964-05-19 전자북 언어
파일첨부
비그리스도교 사무국 설립

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE*

AD FUTURAM REI MEMORIAM

SECRETARIATUS DE NON CHRISTIANIS ERIGITUR,
CUIUS PRAESES E.MUS P.D. PAULUS S.R.E.
PRESBYTER CARDINALIS MARELLA RENUNTIATUR

 

Ad futuram rei memoriam. - Progrediente Concilio Oecumenico Vaticano Secundo, expedire visum est peculiarem Coetum seu Secretariatum institui, cuius esset eos salubriter attingere, qui christianae religionis sunt expertes, scilicet in quos etiam haec verba Domini nostri cadere videntur: «et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere» (Io 10,16).

Hic vero ardor caritatis divinae Ecclesiam, quae opus Christi persequitur, urgeat oportet, his praesertim temporibus, quibus inter homines cuiusvis generis, linguae, religionis multiplices intercedunt rationes. Itaque, motu proprio, certa sacientia ac matura deliberatione

Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi peculiarem Coetum sen Secretariatum de non Cristianis erigimus et constituimus, cuius Praesidem Dilectum Filium Nostrum Paulum Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyterum Carinalem Marella, prudentia admodum commendatum et in doctrina religionum peritissimum, eligimus et renuntiamus, tribuentes ei facultates omnes necessarias et opportunas ad id officium fructuose in Domino implendum. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Maii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

* AAS 56 (1964), p. 560.


번호 | 문서명 | 교황 | 발표시기 | 전자북
   
   
 
04918 서울시 광진구 면목로 74  Tel: 02-460-7500 Fax: 02-460-7505 E-mail: cbck@cbck.or.kr
Copyright ⓒ CCK. All Rights Reserved